monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 386

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 386
Habitus et orbatio ita sibi opponuntur, ut in ea re, cui evenire possunt, alterum eorum necessario insit ex illo dumtaxat tempore, quo ea natura esse permittit, ut dentatum eum dicimus, qui dentes habet, edentulum vero non illum dicimus, qui dentes non habet, sed cui natura inest, ut habeat, et ex illo tempore, quo iam natura permittit, ut habeat. nam neque lapidem recte dicimus edentulum, qui numquam dentes habet, neque infantem, <cui,> quamvis aliquando habere possit, nondum tamen illo tempore ut habeat natura permittit. hoc ergo tertium genus oppositorum differt a primo relativorum eo, quod cernentia ita opponitur caecitati, ut eiusdem caecitatis non sit aut ad eam quodam modo referatur; a secundo genere, id est contrariorum, illud differt ab his dumtaxat contrariis, quae habent medium, quod cernentia et caecitas intelleguntur ergo oculos, ut alterum eorum necessario insit. hoc ergo differunt ab his contrariis, quae habent medium, quia illorum alterum non necessario inest substantiae, horum autem necessario. ab his vero contrariis, quae medio carent, haec [ista] opposita differunt, quod illa ei rei, cui natura insunt, omni tempore alterutra vice accidant necesse est, ut corpori animalis sanitas et imbecillitas: alterum eorum semper est in corpore animalis, haec autem possunt aliquo tempore ei rei, cui natura inesse possunt, utraque deesse aliquando; ut infans, dum nondum tempus est, quo dentes habere possit, neque dentatus neque edentulus dicitur, et oculi alicuius animantis, nondum adveniente tempore, quo videre possint, neque caeci neque videntes dicuntur.